# Res Gestae 17.13.4

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 17, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.13.4

Has enim terras Parthiscus irruens obliquatis meatibus, Histro miscetur. Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens, et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa sunt et referta salicibus, ideoque invia, nisi perquam gnaris; et super his insularem anfractum, aditu Parthisci paene contiguum, amnis potior ambiens, terrae consortio separavit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
