Latin
Book 17, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.2.1
Not analysed yet
Quibus ut in tali re compositis firmiter, ad sedes revertens hibernas, sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum, Francorum validissimos cuneos, in sexcentis velitibus (ut postea claruit,) vacua praesidiis loca vastantes, offendit; hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato, nulloque vetante, expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. Sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis, se quoad fieri poterat, tuebantur.