# Res Gestae 17.3.5

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 17, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.3.5

Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit. Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. Factumque est tunc et deinde, unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
