# Res Gestae 17.4.10-11

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 17.4.10 to 17.4.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.4.10

Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit, quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus. Cuius rei scientiam his interim duobus exemplis monstrari sufficiet: per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus ostendentes. Et similia plurima.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
