Latin
17.5.8 to 17.5.15
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.5.8-15
Not analysed yet
Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.” His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo: Victor terra marique Constantius, semper Augustus, fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus (si velis,) amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem, vehementer insimulo. Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum est potius quam ulla consensione firmandum. Accipe igitur veritatem, non obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam. Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati. Est enim absonum et insipiens nunc cum gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!) nobis multipliciter illuxerunt, cum deletis tyrannis, totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias, diu servavimus inlibata. Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam. Hanc legationem nullo impetrato remissam,— nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit—post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus, et notarius itemque Eustathius, Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi; imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ne supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.