Latin
18.1.2 to 18.1.3
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 18.1.2-3
Not analysed yet
Idque ea re levi labore correxit, quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitude vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor. Et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.