# Res Gestae 18.10.2-4

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 18.10.2 to 18.10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/18.10.2

Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, se cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti. Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem, prope venire permisit intrepidam, et confisam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, et pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit. Audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur. Inventas tamen alias quoque virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
