Latin
18.2.16 to 18.2.19
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 18.2.16-19
Not analysed yet
Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constantii principis, quibus commendatus est artius, allegatis, leniter susceptus est (ut decebat), olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus. Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa, stupebat armorum viriumque varium decus, visa tune primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus (utpote vicinus limiti) mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus, sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima. Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis. Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatum est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.