Latin
19.10.2 to 19.10.4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 19.10.2-4
Not analysed yet
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!) eadem perlaturi vobiscum, ni fortuna affulserit laetior. Si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestra. Qua miseratione vulgus ad clementiam suapte natura proclive, lenitum conticuit, aequanimiter venturam operiens sortem. Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.