# Res Gestae 19.12.1-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 19.12.1 to 19.12.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/19.12.1

Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat. Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens, dum in calamitosis stipendiis versaretur. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo. Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli. Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano. Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas. Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur. Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis, ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt. Et electa est speetatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus opportuna, quod secretior est et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
