# Res Gestae 19.2.14

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 19, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/19.2.14

Tandemque nox finem caedibus fecit, et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
