Latin
Book 19, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 19.2.3
Not analysed yet
Persae omnes murorum ambitus obsidebant. Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelani meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.