Latin
19.6.7 to 19.6.12
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 19.6.7-12
Not analysed yet
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens. Atque ipsum spiritum reprimentes, cum prope venissent, conferti valido cursu, quibusdam stationariis interfectis, exteriores castrorum vigiles (ut in nullo tali metu) sopitos obtruncant, et supervenire ipsi regiae (si prosperior iuvisset eventus) occulte meditabantur. Verum audito licet levi reptantium sonitu, gemituque caesorum, discusso somno excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante, steterunt milites vestigiis fixis, progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde videbatur, expergefactis quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae. Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam, et concurrentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente, evadere festinabant, et velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium, discedebant. Et resultantibus e civitate lituis multis, portae panduntur, recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes, post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis oppositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii. Hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto, numero quidam perniciose, pars leviter vulnerati, quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant. Horum campiductoribus, ut fortium factorum antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.