# Res Gestae 20.1.1

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 20, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/20.1.1

Haec per Illyricum perque Orientem rerum series fuit. Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
