# Res Gestae 20.11.1-7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 20.11.1 to 20.11.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/20.11.1

Hic per Gallias erat ordo gestorum. Quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius accitum Arsacen Armeniae regem, summaque liberalitate susceptum, praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus. Audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita, suis rationibus stringeretur. Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis. Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam (minoris Armeniae oppidum), et Lacotena et Samosata, transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum, et rei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus, post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens. Cuius cum prope venisset moenia favillis oppleta, collustrans, flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. Ibi tunc forte Ursulus praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit: En quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit, imperii opes iam fatiscunt! Quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata, ad eius exitium consurrexit. Exinde cuneis confertis incedens, cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum, instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis. Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis, condicione posita dupla, urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam, dignitatibus augendos et praemiis. Atque cum illi destinatione nativa reniterentur, ut dare nati periculisque et laboribus indurati obsidioni congrua parabantur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
