Latin
20.11.8 to 20.11.11
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.11.8-11
Not analysed yet
Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis. Laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce milite curiosius tecto, elatis passim clamoribus, ascensus undique temptabatur. Et licet defensores sub obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis. Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant. Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras. Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.