# Res Gestae 20.2.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 20.2.1 to 20.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/20.2.1

Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes. Quibus imperator assensus, ex opinione pleraque aestimans, et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum. Quibus apertas probabilesque refutantibus causas, veritisque ne offenderetur Eusebius, cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia, Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse, quae contigerunt, a veritate detorti, inania quaedam, longeque a negotio distantia, scrutabantur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
