Latin
Book 20, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.2.4
Not analysed yet
Qua iniquitate percitus qui audiebatur, Etsi me inquit despicit imperator, negotii tamen ea est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens.