Latin
Book 20, Chapter 3
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.3.10
Not analysed yet
Nasci autem putatur et tunc lunae cum parva declinatione velut e perpendiculo, superiectum gerit solem. Exortus vero eius adhuc gracilescens, primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. Progressa itaque porrectius, iamque abunde nitens cornutae habitu μηνοειδής est appellata. Cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri, et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis, maius concipit lumen, et fit Graeco sermone διχόμηνις, quae forma semiorbem ostendit.