Latin
20.4.15 to 20.4.17
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.4.15-17
Not analysed yet
Et ille mente fundata, universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias, agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio, discordiarum materias excitaret. Haecque adiciebat, tandem sedatos leniter allocutus: Cesset ira—quaeso—paulisper: absque dissensione, vel rerum appetitu novarum, impetrabitur facile quod postulatis. Quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri (quia displicet) transalpinum. Hocque apud Augustum, capacem rationis et prudentissimum, ego competenti satisfactione purgabo. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis, maximoque contentionis fragore, probrosis conviciis mixto, Caesar assentire coactus est. Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus vel capitis poscebatur.