Latin
20.4.19 to 20.4.22
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.4.19-22
Not analysed yet
Hisque gestis, haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant. Sed cum ad latebras secessisset occultas, accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum, clam interemptum. Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam, strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati. Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi, non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.