Latin
20.4.9 to 20.4.13
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.4.9-13
Not analysed yet
Inter has tamen moras absentis Lupicini, motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliorum adminiculo destitutus, ancipitique sententia fluctuans, id optimum factu existimavit: et sollemniter cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit. Hocque comperto, apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem: Nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas. Quo textu ad comitatum perlato lectoque, Iulianus contemplans rationabiles querellas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio, per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus. Et ita est factum. Eisdemque adventantibus, in suburbanis princeps occurrit, et ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens, animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent ire, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima. Utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus corrogatis, petere (siquid in promptu esset) edixit. Qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. Hocque angore impliciti, ut in stativis solati cessarunt.