Latin
20.5.5 to 20.5.9
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.5.5-9
Not analysed yet
Id sane nec praetermitti est aequum nec taceri, quod cum prope Argentoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati, velut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superastis ferro prostratos, vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exequias honestavimus, celebri potius laude quam luctu. Post quae opinor tanta et talia, nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis, quae gentibus cunctis plene iam cognita sunt, si eum quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis. Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro. Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu assurgens ingenti, uno prope modum ore dictis favebat et coeptis. Statimque ne turbandae dispositioni consultae, tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi quas placuisset provincias, mitterentur; quo non impetrato, abiere nec offensi nec tristes.