Latin
20.6.8 to 20.6.9
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.6.8-9
Not analysed yet
Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae (prima Flavia primaque Parthica), et indigenae plures cum auxilio equitum, illic ob repentinum malum clausorum, qui omnes (ut dixi) vinctis manibus ducebantur, nullo iuvante nostrorum. Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis, quisquam ferre auxilium potuit, aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.