# Res Gestae 20.8.1

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 20, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/20.8.1

Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
