# Res Gestae 20.8.12-19

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 20.8.12 to 20.8.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/20.8.12

Ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus. Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum. Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates. Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere, diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium. Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus. Haec hortando (ut aestimo) salutariter scripsi, poscens et rogans. Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam imperio congruens, quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi reperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare. His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit, obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licebat, nec (si licuisset), proferre decebat in publicum. Ad id munus implendum, electi viri sunt graves, Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi, nullo suppresso, quae viderunt, et super ordine futurorum fidenter acturi.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
