Latin
20.8.20 to 20.8.22
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.8.20-22
Not analysed yet
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat. Dein cum comperisset eum ad Augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se quae suspicabatur, exemit, et necessitudine omni relicta, digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis criminibus appetebat. Cuius post abitum, bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publico cursu usu permisso, ad Orientem vehi tutius imperavit.