# Res Gestae 20.9.7-9

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 20.9.7 to 20.9.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/20.9.7

Auguste Iuliane, ut provincialis et miles, et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorum excursus. Quibus auditis, Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus, revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius; id enim Caesar quoque scribens, ex sententia sua fore aperte praedixit. Magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum. Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus, licet absens agensque etiam tum apud Britannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod (si haec trans mare didicisset) novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur, observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. Quo vetito, reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
