# Res Gestae 21.1.12-14

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 21.1.12 to 21.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.1.12

Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur interdum. Quae (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupula neutrubi inclinata, rectissime cernit. Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: sed non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit. Unde praeclare hoc quoque (ut alia) Tullius: Signa ostenduntur ait a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
