# Res Gestae 21.1.9-10

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 21.1.9 to 21.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.1.9

Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium colliguntur (nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet) sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna, turbido meatu vel leni, futura praemonstret. Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere quae impendent. Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti assuetis innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
