# Res Gestae 21.10.1-2

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 21.10.1 to 21.10.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.10.1

Nihil deinde amoto Lucilliano, differendum nec agendum segnius ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem (ut praesumebat) dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba, cum lumine multo et floribus, votisque faustis, Augustum appellans et dominum, duxit in regiam. Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum. Cuius loci situm excessu brevi conveniet ostendi.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
