Latin
21.10.5 to 21.10.7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.10.5-7
Not analysed yet
His ut in re tali tamque urgenti compositis, magistro equitum illic relicto, imperator revertitur Naessum (copiosum oppidum), de quo impraepedite cuncta disponeret, suis utilitatibus profutura. Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum. Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata. Exclamatum est enim in unum, cunctorum sententia congruente, auctori tuo reverentiam rogamus.