Latin
Book 21, Chapter 11
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.11.1
Not analysed yet
Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent hebetasset. Quae breviter exponentur.