Latin
21.12.1 to 21.12.7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.12.1-7
Not analysed yet
Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum, nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, impensiore studio sibi sociare vel fraude, vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat. Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum, ad id quod exarserat, quoquo modo corrigendum, redire citius imperavit. Et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes, pro viribus laturos auxilium. Hisque dispositis, ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato, ire monuit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates, acturum. Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur. Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinarum, partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur. Pluteos igitur prae se ferentes oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos. Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, assumpta fiducia meliorum, parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et compositis per opportuna tormentis, indefesso labore, vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.