# Res Gestae 21.12.14-19

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 21.12.14 to 21.12.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.12.14

Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem. Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes. Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro, compertaque per eum morte Constanti, solveretur obsidium. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. Quod itidem frustra est factum. Attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hic quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis, parce vixerunt. Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine conviciis confutabatur ut fallax. Nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute, susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita, ea quae docuerat, replicaret. His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
