# Res Gestae 21.16.14-20

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 21.16.14 to 21.16.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.16.14

Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes; illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas, in gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum. Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis. Uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus, ad singula eius verba plaudentibus, et quid ille aiat aut neget (ut assentiri possint) observantibus. Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat. Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis assidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confinis longior, brevissimis cruribus et incurvis, unde saltu valebat et cursu. Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
