Latin
21.16.4 to 21.16.7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.16.4-7
Not analysed yet
Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit. In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professiones medendi monstrarunt. Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum. Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus. Quod autem nec os tersisse umquam vel nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.