Latin
21.3.1 to 21.3.2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.3.1-2
Not analysed yet
Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino, ad tristitiam versus est et maerorem. Didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum, manus praedatorias fusius discurrentes. Quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit, hiemantibus secum, negotium (ut poscebat ratio) correcturum.