# Res Gestae 21.5.10-11

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 21.5.10 to 21.5.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.5.10

Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit) perlaturos; quae secuti rectores, omnesque principis proximi, fidem simili religione firmarunt. Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
