# Res Gestae 21.5.2

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 21, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.5.2

Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri. Plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum magnis et gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. Ut igitur quae proposui ambagibus abiectis absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
