# Res Gestae 21.6.2

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 21, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/21.6.2

Inter complures alios honore conspicuos, adoraturi imperatorem peregre venientem, ordinantur etiam ex tribunis insignibus. Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores, fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
