Latin
Book 22, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.1.3
Not analysed yet
Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens, intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. Nec enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.