# Res Gestae 22.10.1-4

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 22.10.1 to 22.10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/22.10.1

Ibi hiemans ex sententia, nullis interim voluptatium rapiebatur illecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis, iudicialibus causis intentus, non minus quam arduis bellicisque, distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate deliberans, quibus modis suum cuique tribueret, iustisque sententiis, et improbi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis. Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse. Iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina, iustum distinguitur et iniustum; a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. Hoc autem ideo assequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui, praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus sues aliorsum tendentes atque decebat, monitu opportune frenarent; monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione. Cumque eum defensores causarum, ut conscium rationis perfectae, plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus: Gaudebam plane praeque me ferebam, si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
