# Res Gestae 22.10.6-7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 22.10.6 to 22.10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/22.10.6

Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat assidue, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens, obnubilaret gloriarum multiplices cursus. Post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide, quid iuberent fieri vel vetarent. Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
