# Res Gestae 22.15.10-15

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 22.15.10 to 22.15.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/22.15.10

Exinde lenius means, per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. Et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eis, septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus. Oriens autem inde (ut dictum est) propellitur e paludibus ad usque cataractas, insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis spatiis dicuntur extentae, ut singulas aegre tertio die relinquat. Inter quas duae sunt clarae, Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit. Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. Et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in loco prae- pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas exspirat. Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles, aliaeque humi et in humoribus vivunt, unde ἀμφίβιοι nominantur. Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert. Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
