# Res Gestae 22.16.17

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 22, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/22.16.17

Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere complures, tamen ne nunc quidem in eadem urbe doctrinae variae silent; nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros; pauci super his scientiam callent, quae fatorum vias ostendit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
