# Res Gestae 22.16.18-24

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 22.16.18 to 22.16.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/22.16.18

Medicinae autem— cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria, desiderantur adminicula crebra—ita studia augentur in dies ut (licet opus ipsum redoleat) pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem, Alexandriae si se dixerit eruditum. Et haec quidem hactenus. Sed si intellegendi divini editionem multiplicem, et praesensionum originem mente vegeta quisquam volverit replicare, per mundum omnem inveniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata. Ibi primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula (ut dicitur) pervenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis arcanis. Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur. Hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans, tremores futuros praedixerat terrae. Et Solon sententiis adiutus Aegypti sacerdotum, latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum. Ex his fontibus per sublimia gradiens, sermonum amplitudine Iouis aemulus Platon, visa Aegypto militavit sapientia gloriosa. Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati, magisque maestiores, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. Erubescit apud eos siqui non infitiando tributa, plurimas in corpore vibices ostendat. Et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat. Id autem notum est (ut annales veteres monstrant), quod Aegyptus omnis sub avitis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit, ab Octaviano Augusto possessa. Aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae Pentapoleos, Ptolomaei liberalitate suscepimus. Evectus longius ad ordinem remeabo coeptorum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
