Latin
22.3.1 to 22.3.6
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.3.1-6
Not analysed yet
Brevi deinde Secundo Salutio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit: Mamertino et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto. Qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt, praeter paucas ubi veritas reos nocentissimos offerebat. Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt, suspicione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister. Dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores, videri potuit veniae dignum. Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam principis sui confugit? Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium: Consulatu Tauri et Florenti, inducto sub praeconibus Tauro. Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus, notis excepit, quae propinquante pernicie, super multis interrogatus, responderat Gallus. Sed cum se iuste defenderet, tandem abiit innoxius. Iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum (Nigriniani filius) contrusus est in insulam Delmatiam Boas. Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiamtum, rerum mutatione subita territus, cum coniuge periculis exemptus, diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.