# Res Gestae 22.4.1-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 22.4.1 to 22.4.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/22.4.1

Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removit non ut philosophus veritatis indagandae professor. Laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos. Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti. Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat. Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis. Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores: et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto. Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit. Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
