Latin
22.8.35 to 22.8.41
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.8.35-41
Not analysed yet
In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. In quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. Ibi et aquae sunt, et candidae aves nascuntur, halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiacis proeliis tempore disseremus. Sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis impiatae. Hactenus arcus apex protendi existimatur. Eius nune residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti, ad usque laevum Bospori Thracii latus (ut ordo postulat) exsequemur, id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici, circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus, effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente. Ergo in ipso huius compagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimphaei, iusti homines placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula praeterfluunt; iuxtaque Massagetae, Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores. Interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus. Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae. Longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post eriles in Asia casus, coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Ἀχιλλέως vocant indigenae δρόμον, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. Eique proxima est civitas Tyros, colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.